[315] EPISTOLA XV.

IOACHIMO HOPPERO.

Semper, Clarissime D. HOPPERE, suspicionem, mihi fecerunt cum silentia tua, tum literis tuis interpositae clausulae (qualis est illa, si nobiscum sentias, & ejusmodi) te huic restitutionis negotio parum gerere addictum animum. Postquam vero a Paschate in Hollandiam profectus in itinere ex amicis intellexi duas esse causas istius difficilis animi, doleo profecto tam tua quam mea causa. Nam quod summo Magistratui eum terrorem Theologorum incuti video, ut recedere cogantur velint nolint a patrocinio innocentium, maxime etiam quos privatim ament. Hoc vero cur non deplorem etiam? Cur non vocem ac videam esse •Θειον τινα νοσον•? Docet nimirum jam dudum nos eventus, quod istorum hominum insania, crudelitate, tyrannide, superbia, protervia opprimantur, qui rectas vitae rationes sequuntur, offendantur qui adhuc non intelligunt, turbetur tranquillitas publica, periculum creetur omnibus tribunalibus ac pulpitis, accersatur divina vindicta ad imitationes Regnorum & inclinationes Rerum publicarum. Haec, inquam, videtis? ut certe videtis, & adhuc terga vertitis atque succumbitis? Qui coërcere debebatis? Ordinem rerum sinitis inverti? Ut •το ἡγεμονια• cedat •τῳ ὑπερτικῳ•? Ut injuria fiat naturae, DEO, recto, honesto? Sed formidabiles sunt. Quas igitur arces habent? Quos exercitus? Quae castra? Sed avertent a nobis regni ordines, dissolvent castra, redigent in solitudinem Reges, ut olim haud paucos Imperatores Romanos. Illa fulmina, mi Domine, etiam apud pueros inermia sunt, non decussura unum papaver. Vides vero quam sint grati, quos istis opibus adversus omnes bonos armastis (imo etiam vos ipsos). Scilicet tu credebas SONNIUM & CASTRENSEM in tua fore potestate? Vides nunc quanti faciant bene meritum. •τρεφαι και λυκιδας, και αλοπεκας ως σε φανωντι•. Si eo deveniendum erat ut ego in Zelandiam supplex irem, profecto frustra ego Delfis recusavi actionem, frustra exulo, frustra usi sumus tua aliorumque cum gratia, tum opera. Nollem isthuc factum, ut a libidine unius ridiculi capitis pependisse videamur. Sed illius, ut audio, tenemur, anathemate sive excommunicatione. Imo ille jam eam functionem exuit, & ego subsum Archiepiscopo Coloniensi, qui hactenus fuit Trajectensi Metropolitanus. Quid ergo obstat quo minus hic grave jugum, sive mavis vinculum excutiam. Credo tanti erit ab Archiepiscopo solvi quanti a Theologo & quidem sine causa ligari. De qua re quae tua sit sententia scire velim. Ego vero expectabam ut ipse juberetur acta atque informationes contra me edere, ut ea conferrentur cum meis attestationibus, inde enim constaret de calumnia. Alterum est, quod video tibi persuasum esse, quasi ego linguam in potestate nulla haberem, atque hoc nomine & alijs molestiam atque mihi periculum creare. Scio equidem quid ejus rei sit, neque detrecto ea de causa etiam occumbere, modo sic superis visum est. Sed doleo tantos viros, quantus est HOPPERUS, a calumniatoribus expugnari. Video vero unde prodierint istae technae, & scilicet idem illud est, quod Frisiae Praeses, cum ante annum tantum virum vellet restituere etiam invitis Theologis, identidemque vocitaret ad coenam, mox mutata sententia censuerit in vincula conjiciendum, qui sentiret cum haereticis, qui corrupisset juventutem, qui promiscue insultaret omnibus. Sed hoc ferre potui in gente Eburonum, in ea aetate & moribus, in conscientia, (ut vereor) ante triginta annos polluta. Hanc vero jacturam qua laborare coepi apud sacram anchoram tempestatum mearum, qui possim devorare? Revoca nunc in animum tuum, mi HOPPERE, illam Philosophiam Platonis, qua nemini permittitur mutare sententiam, nisi rationibus rectis & adhuc invictis. Cogita illa jura, quae nec hosti jubent habendam fidem, qua parte inaudita altera nihil sinunt statui, multo minus in absentem etiam indicta causa. Huc confer optimorum quorumque in Rebusp. de me testimonia, tum opinor videbis, quam inique te de statu rectae opinionis de nobis dejecerint istae suggestiones. Quid sit id quod mihi in Frisia moverit quaestionem, tu non ignoras, & nunc sentiunt qui istam larvam Trajecti vident, omni genere flagitiorum lascivientem. Vixi innocens, mi HOPPERE, vixi gratus passim, bonis & magnis viris. Odi hostes tuae patriae, quorum vulnera dolebit & detestabitur omnis in Frisia posteritas; quorum avaritia intolerabiles facti sunt sumptus praetorij; quorum fraude sublatum est quidquid in ultimis reliquijs habuerat ullam speciem honestae libertatis; quorum superbia vexat omnes ordines, promiscue habita sacra & profana. Odi inquam, nec adhuc vel pudet vel poenitet. Hoc pudet, quod etiam HOPPERO judice patior quod merui, idque etiam in ore esse multorum per Frisiam & Hollandiam. Imo ut nullum sit incommodum, quod non conjuratum confluat in meum caput, Ecce etiam LINDANUS per Hollandiam sparsit mihi paratam esse restitutionem, quandoquidem non recusem •παλινω δειν•. Et quae demum requiritur palinodia? An quisquam recantavit, cujus nullum neque dictum, neque factum doceri posset? Quaerant alium quem agant in Capitolium extrema suorum triumphorum periodo, quem propediem nobis cessantibus haud dubie irrogabit, qui ridet super impium, quoniam novit, quem constituent terminium ejus. Scripsi haec, mi HOPPERE, cum non possem non laxare silentium ad ejusmodi infamiam meam, cum alioqui, si unquam alias, hactenus injecissem linguae frenum, ne te nolentem interpellarem. Erat autem tabellarius conductus Antverpiam usque, quem pretio commovi, ut excurreret Bruxellam usque apud te hoc agens, ut intelligam quae sit tua de nobis sententia, nimirum si indigni sumus, quorum innocentia asseratur ad versus manifestam injuriam atque vim, certi sumus te veniam dedisse tot molestis interpellationibus; sin est quidquam, vel in nobis, quod putes promovendum, vel in adversariis, quod velis reprimere, tum capiamus tandem aliquod longis taediis consilium. Non est sententia redire vel ad stipendia vel ad professiones, saltem ad commoditatem sustinendae mensae mutandae sedes, idque vel Campos ad ostia Isulae, vel Stauriam ad mare. Pueri enim quos alimus aut Amsterodamenses sunt numero XII aut Frisij, quibus & jucundum esset subinde respicere patriam & nobis cum honestum tum utile abundare proventibus maris. Campenses etiam ausint indecisa causa recipere. Sed id ego nolim experiri. Vale, Clarissime HOPPERE, cum uxore & liberis. Salutat te neptis post nonum annum tertio vicina partui. Duysburgi, ferijs Magdalenae.

Tuae D. observantiss.

GELDORPIUS.